377. Canis Vetulus et Magister Canis venaticus, qui quondam velocitate ceteris praecelluit et magno erat olim usui et emolumento hero, iam longaevus et imbellis, fortuito cervum persequebatur et apprehensum, dentibus privatus, mox demisit. Quem iratus herus verbis et verberibus increpabat. Cui canis, “O dure et severe mihi magister, qui multifaria mea merita tam male pensitaveris!”