375. Canis Herum Fugiens Canem quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper suis pascebat manibus ligatumque solvebat. Ligari autem et verberari iubebat a servo ut beneficia a se, maleficia autem a servo, in illum viderentur esse collata. Aegre autem ferens canis se assidue ligari verberarique aufugit et, cum increparetur a domino ut ingratus et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset a quo semper dilectus pastusque fuisset, ligatus autem verberatusque numquam, respondit, “Quod servus tuo iussu facit, a te factum puto.”