374. Canis Fugitivus et Herus Canis, qui fugitivus ex domo herili migraverat, ab hero suo postmodum inventus et interrogatus cur se, herum benignum, linqueret, “Te quidem fateor,” dixit, “mihi liberalem semper et mitissimum dominum fuisse. At omnis tua familia interim huc denique me impulit, miserum, verberibus perpetuis male caesum, ut hoc infortunium defugerem, quod non intuleris tu, at quod te oportuit prohibere.” Qui vetare potest ne mala inferantur, et non vetat, idem facit ac si ipse inferret.