373. Canis Custos et Domini Filius Erat cuidam perquam fidelis canis. Hic quodam tempore solus relictus apud parvulum filium illius, iacentem adhuc in cunis, videt serpentem ad puerum interimendum arrepere. Ille igitur in serpentem, qui iam ad cunas pervenisset, irruit et eum non sine difficultate interimit. Itaque inter luctandum evertuntur cunae, et supra serpentem reclinantur. Reversus autem paterfamilias, cernensque cunas eversas et cruentum os canis, quod suspicaretur ab hoc puerum interfectum esse, neque prioris fidelitatis recordatus, neque spatio capto ad rem cognoscendam, ense arrepto canem occidit. Postea tollit cunas, et puero vivo reperto et serpente conscisso, quid factum esset intellegit et suum erga canem perpetratum scelus deplorat. Fabula docet nihil esse in ira et perturbatione animi inconsiderate committendum, ne festinationem nostram sempiternus dolor sequatur.