372. Canis Homicida et Dominus Eius Vir quidam dives, venandi studio mirifice deditus, complures canes alebat, quorum unus filium domini morsu interfecit. Dominus, ira percitus, non solum homicidam, verum etiam omnes alios iussit occidi. Tunc ait unus ex eis, “Unus peccavit, et cuncti plectimur.”