371. Canis Oves Occidens Pastor quidam cani oves suas dederat custodiendas, optimis illum pascens cibis. At ille saepe aliquam ovem occidebat. Quod cum pastor animadvertisset, canem capiens, eum volebat occidere. Cui canis “Quid me,” inquit, “perdere cupis? Sum unus ex domesticis tuis; interfice potius lupum, qui continue tuo insidiatur ovili.” “Immo,” inquit pastor, “te quam lupum morte dignum magis puto. Ille enim palam se meum hostem profitetur; tu vero sub amicitiae specie quotidie meum imminuis gregem.”