369. Canis Lutulentus et Herus Canis, tempore hiberno domum revertens et madidus et lutulentus, gaudii impotens ut dominum videt, gestitque prosilitque atque renuentem amplectitur pedibus sordidis. Is igitur, graviter obiurgans, ait, “Inepte! Fuge, fuge cum istis blanditiis tuis indoctis; forsan putas te urbanum esse, at mihi bestia inficeta videris!” Fabula scripta est amicis imprudentibus, quorum officia saepe nocent, nedum iuvent.