368. Canis et Dominus Morans Iter qui meditabatur, aliquis adstanti caniculae “Quid hias?” dixit; “cuncta tibi fac parata sint. Mecum etenim venies.” Quae, caudam levans, “Cuncta,” inquit, “mea mihi sunt parata. Tu vero moraris.”