367. Canis et Paterfamilias Indignatus Paterfamilias, oblitus haram in qua gallinae pernoctabant claudere, cum mane surrexisset, reperit omnes a vulpe occisas et ablatas esse. Indignatus igitur in canem, tamquam malum rerum suarum custodem, multis illum afficiebat plagis. Cui ille “Si tu,” inquit, “cui gallinae ova et pullos pariebant, in occludendo ostio negligens fuisti, quid mirum si ego alto sopore oppressus, vulpem venientem non sensi, qui nulla ex illis emolumenta percipiebam?”