366. Canis, Lupus, et Pastor Intus septa quidam vesperi congregans oves, fulvum una lupum erat inclusurus. Quo conspecto, canis pastori “Quomodo festinas,” dixit, “oves servare, qui istum ad nos intromittis?”