365. Canes et Catulus Lupi Opilio, reperiens catulum lupi, domum tulit eumque inter canes, ovium custodes, aluit. Qui, ubi adolevit, oves occidebat, canesque, ut una secum comederent, edocebat. Quod opilio animadvertens, lupum quidem occidit; canes tamen, ut ab ovium caede temperarent, non poterat prohibere. Tunc pastor secum, “Merito plector, ut qui lupum canibus immiscui, qui eos oves occidere docuit.”