363. Canes et Imperator Eorum Canibus quondam simultates cum lupis intercesserunt. Electus autem fuit canis Achaeus qui caninae genti imperitaret. Atque ille, pugnae sciens, cunctabatur, tricabatur. Ceteri autem minis increpabant ni castris tandem progrederetur. “Sedendo bellum quapropter prorogem, audite,” inquit, “quidque praecaveam. Oportet vero semper praemeditari. Hostium gens cunctorum quos video una est. E nostris vero hi ex Creta, ex Molossis illi, sunt et Acarnanes hice, alii Dolopes, alii Cyprum iactant suam vel Thraciam, alii adsunt aliunde. Quid edisseram verbosius? Et color nobis non est unus perinde atque istis. Nostrum nigri sunt quidam, quidam cineracei, nonnulli rufi ac pectus bicolores, candidi alii. Quo possim igitur modo ad bella ducere non concordes,” inquit, “adversus hostes quibus sunt inter se cuncta communia?”