362. Canis Dormiens et Lupus Canis ante stabulum quoddam dormiebat. Quem cum lupus conspexisset, haud mora eum voraturus accurrit. Canis autem ne ab eo mactaretur obsecrabat, aiens, “Nunc quidem, here mi, ne me comedas, quaeso; sum enim macer, exilis, atque mendicus. Quin potius paulisper exspecta, mei enim domini sunt nuptias facturi. Proinde si nunc me dimiseris, postquam largius pastus ero, pinguior quoque fiam, melioremque cibum parabo tibi.” His ille verbis inductus, canem reliquit. Nonnullis autem transactis diebus, lupus reversus cum canem perquireret, eum supra domum dormientem invenit. Stans itaque inferius ipsum vocabat ac pacta conventa commemorabat. Ei vero canis respondens, “O lupe,” ait, “si me posthac ante stabulum dormientem adspexeris, ne nuptias amplius exspectes.”