361. Canis Venaticus et Vulpes Canis venaticus leonem casu oblatum insequebatur. Cum vero, conversus, ille rugiisset, expavescens canis retro fugit. Quem ubi vulpes conspexit, “O improbum caput,” ait, “tune leonem insecutus es, cuius ne rugitum quidem ferre sustinuisti?”