360. Canes et Leonis Pellis Pellem leonis repererant canes eamque lacerabant dentibus. Quos videns vulpes, sic eos allocuta esse fertur, “Leo iste, si adhuc in vivis esset, experiremini ungues eius fortiores vestris dentibus.”