359. Canis et Taurus Canis cum tauro pugnam inire parabat et “Facile vincam,” dixit, “namque dentibus longe melior sum.” Sed ille, capite prono irruens, hunc necopinantem cornibus fodit. Fabella vetat te cum ullo hoste congredi, nisi ante noris qua minus, qua plus valet.