358. Canis et Vultur Canis et vultur humana effodiebant ossa. Canis thesaurum invenit et violavit Manes; iniecta est illi divitiarum cupiditas, per quas sacrilegii lueret poenas. Aurum dum custodit, oblitus ciborum copiam, fame est consumptus. Cui adstans vultur ait, “O canis, merito luis, quia concupisti regales opes, trivio conceptus et in stercoribus educatus. Quid tibi profuit has invenire divitias?”