357. Canis in Praesepi et Bos In praesepi faeni pleno decumbebat canis. Venit bos ut comedat faenum, cum canis, confestim sese erigens, tota voce elatravit. Cui bos, “Dii te, cum ista tua invidia, perdant,” inquit, “nec enim faeno ipse vesceris, nec me vesci sines.”