355. Canis et Asinus, Epistolam Legentes Asinus et canis idem iter faciebant et, cum forte obsignatam epistolam humi iacentem invenissent, asinus eam colligit, signum demit, explicat, et cani ita, ut intellegere posset, legere incipit. Sermo de pascuis in ea forte fiebat, nempe de faeno, de hordeo, et palea. Stomachabatur itaque canis et aegre ferebat, asino haec legente. Quapropter ei dixit, “Amice suavissime, paulisper progredere, ut sciam, an aliquid etiam de carnibus et ossibus hac in epistola scriptum sit.” Tunc asinus, tota perlecta, cum nihil de iis quae canis quaerebat invenisset, “Abiice protinus,” canis ait, “adulterina enim, amice, haec epistola omnino est.”