354. Canis et Asinus, Iter Facientes Canis molossus, non modo ad lupos sed etiam ad ursos expugnandos validus, cum asino, qui saccum panibus plenum ferebat, longum iter fuerat ingressus. Inter eundum autem oborta fame, asinus, pratum offendens, large ventrem herbis implevit. Canis autem asinum rogabat ut aliquantulum panis sibi daret ne periret inedia. At ille non solum panem non dabat, sed canem, irridens, illi ut secum herbas pasceret consulebat. Interim lupum advenientem asinus conspicatus, canem rogabat ut sibi esset auxilio. Cui canis “Tu mihi,” inquit, “consuluisti ut adversus famem herbas pascerem; ego quoque tibi consulo ut te adversus lupum ferratis calcibus tuearis.” Haec cum dixisset, abiens, ingratum comitem deseruit. Fabula indicat qui indigentibus expetita non praestat auxilia, ab aliis quoque necessitatis tempore solere destitui.