353. Canis Venaticus et Molossi Ceperat venaticus canis leporem. Eum, quamvis esuriens, gloriose iactans verbis celeritatem suam, detulit domum ad molossos, custodes gregis et aedium; illi enimvero leporem eripuere ostentatori et inter se discerpsere.