352. Canis Villaticus Canes complures urbani quendam villaticum praecipiti insequebantur cursu, quamdiu ille fugit nec repugnare ausus est. At ubi, ad insequentes conversus, subsistit et dentes ipse quoque ostendere coepit, omnes pariter substiterunt nec aliquis urbanorum illi appropinquare audebat. Tunc imperator exercitus, qui ibi forte aderat, ad suos conversus milites, “Commilitones,” inquit, “hoc spectaculum nos admonet ne fugiamus, cum praesentiora fugientibus quam repugnantibus videamus imminere pericula.”