351. Canis Aquam Timens Canis quidam, quoties pluebat, domo egredi non audebat. Interrogatus ab alio cane cur hoc faceret, “Quoniam,” inquit, “ferventi aqua excoctus sum.” Fabula indicat gravia mala expertis laevissima quaeque timeri esse.