350. Canes Duo et Os Canes duo, Nero et Phylax, una invenerant eximium os. Uterque totum os postulat; rixa exardescit; postremo amici pugnam committunt. Fluebat solum sanguine. Tandem Phylax Neronem fugavit, exsultansque, ad locum ubi praedam reliquerant rediit. At aberat os. Canis prudentior id abstulerat, dum illi pugnabant.