349. Canes et Corium Corium depressum in flumine viderunt canes. Quod, ut extrahere celeriter possent, aquam coeperunt lambere. Sic rupti, perierunt priusquam quod petierant contingere valuissent.