348. Canis et Umbra Canis quidam, tranans fluvium, vorabunda fauce vehebat carnem, splendente sole, et (ut plerumque fit) umbra carnis lucebat in aquis. Quam avide captans, quod in rictu oris erat perdiderat. Quo infortunio perculsus, huc illuc vagos circumtulit ocellos et, tandem animum recipiens, sic elatravit, “Miserae deerat cupiditati modus! Satis superque esset, ni desipuissem. Iam tota spes et res in fundo perierunt.”