347. Canes in Culina Tempore hiemali, dum canes tres in culina ad focum cubant, en, quartus supervenit. Qui, cum nullum locum videret sibi idoneum relictum, excogitavit hanc viam obtinendi id quod volebat: repente foras se proripit et latratibus quam maximis potest viciniam omnem commovet. Quibus excitati canes qui ad focum cubabant statim allatrantes exeunt. At hic simul, furtim regressus in culinam, locum quem sibi arbitratur commodissimum occupat.