345. Canis Parturiens Domicilium Quaerens Canis gravida, cum partus instare tempus sentiret, impetravit ab altera cane sibi ut paulisper, dum onere catulorum liberaretur, concederet tuguriolo suo. Postea, cum catuli iam valentes facti essent, repetebat habitationem illa suam, quod eius usu satis longo tempore se caruisse diceret; et nisi bona gratia suum obtineret, omnia esse experturam se aiebat, ut recuperaret domicilium suum. Cui haec “Quid minare,” inquit, “quin potius hinc nos eiicis? Ut potiatur tuguriolo, qui viribus praestiterit.”