343. Sus et Canis, Contendentes Sus et canis de pariendi facilitate contendebant. Porro cum canis se citius animalibus omnibus filios suos in lucem edere affirmaret, sus, ad eam conversa, “Heus tu,” inquit, “dum haec dicis, memento te eos caecos parere.” Fabula declarat non ex celeritate sed ex perfectione de rebus esse iudicandum.