339. Porcus Pinguis et Vulpes Pinguis et opimus assiduo pastu et diligente sagina porcus, interrogatus a vulpe unde nam ipsi tanta corporis moles et ille copiosus adeps contigisset, respondit curam hoc efficere domini, a quo omnia praeberentur abunde et etiam ingererentur. Vulpes non potuit se continere quin fatuam et insulsam bestiam redargueret atque porcum abducit intra villam ante quam forte convenerat iubetque sursum aspicere. Hoc ille vix potuit, cum difficulter cervicem reflecteret. Sed, sublatis oculis, succidiam videt, laridum, pernas, farta. Tum vulpes “Haec,” inquit, “omnia suilla sunt, et ad tales fructus tendit cultura tua.”