337. Porcus et Equus Porcus, conspiciens equum bellatorem qui cataphractus ad pugnam prodibat, “Stulte,” inquit, “quo properas? In pugna enim fortasse morieris.” Cui equus, “At tibi inter lutum sordesque impinguato, quamvis nihil dignum laude gesseris, cultellus adimet vitam; mortem vero meam comitabitur gloria.”