336. Porcus ab Ovibus Criminatus Porcus, criminatus ab ovibus, quod domino, a quo tanta pascebatur diligentia, nullam referret gratiam, cum ipsae lac, lanam, agnosque illi praeberent, “Mortuus,” inquit, “referam; non ab re me nutrit.”