335. Porci Duo, Inimici Porci duo erant cuidam subulco, tam immortale inter se odium et perpetuas inimicitias habentes ut quotidie sese dentibus lacerarent. Cum autem dominus unum ex eis occideret, alter incredibili afficiebatur laetitia, videns inimico suo iamiam esse moriendum. Paucis autem post diebus, cum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat, dicens, “Heu me infelicem, cur inimici mei caede laetatus sum, quem tam cito eram eodem exitu secuturus?”