334. Porcellus et Testamentum Porcellus mortem parentum ingenti clamore deflebat. Sed cum, lectis testamenti tabulis, magnum glandis acervum multosque farinae modios sibi relictos cognovisset, obticuit. Rogatus cur non amplius fleret, “Farina,” inquit, “et glandes os mihi occluserunt.”