333. Porcus et Nautae Cum mare, fluctibus iratis acerbum, navem vexaret et nautas, metu exanimes, turbaret, porcus interea iacebat, gravi sopore mersus. Illi desidem excitant et, tam supinam inertiam exprobrantes, “Commune,” clamant, “non sentis periculum? Dormire potes, dum cuncta mortem intentant?” “Trepidate, stulti,” porcus refert, grunniens; “ista securitas me sapientem probat.” Nautae reponunt, “Immo socordem probat.” Apathia, tantis Stoicorum laudibus celebrata, hac fabula notatur.