331. Sus Parturiens et Lupus Parturiebat sus; pollicetur lupus se custodem fore fetus. Respondet puerpera lupi obsequio se non egere, oratque, si velit pius haberi, longius abeat; lupi enim benevolentia constabat non praesentia, sed absentia. Non sunt cuncta cunctis credenda; multi enim suam operam pollicentur non tui amore, sed sui, suum quaerentes commodum, non tuum.