330. Haedus Saltans et Lupus Haedus a grege aberraverat; hunc lupus visum insequi coepit. Qui cum intellegeret se viribus suis malum effugere non posse, callidum consilium iniit et, ad lupum conversus, “Mi lupe,” inquit, “video me futurum esse cibum tuum. Tu tamen ne gravere, parva in re, benigne mihi facere et, quo iucundius finiam vitam, prius carmen aliquod accinito, ad quod saltando exhilarer. Ita etiam caruncula mea suavior erit.” Statuit morem gerere lupus haedo et alta voce edit ululatum. Quo audito, canes accurrunt; tum relicto lupus haedo fugam faciebat. “Sed enim iure,” inquit, “hoc mihi evenit. Me enim qui coquus esse debueram, cantorem agere non oportuit.”