329. Haedus in Tecto et Lupus Haedus, in superiori cuiusdam altissimae domus parte cum esset, ut vidit lupum praetereuntem, eum conviciis insectari coepit. Cui lupus “Non tu mihi,” ait, “convicia haec ingeris, sed locus in quo degis.” Fabula significat quod locus et tempus contra potentiores persaepe audaciam addunt.