328. Haedus et Lupus Fores Pulsans Capra, cum itura esset pastum, haedum domi concludit, monens nemini aperire dum ipsa redeat. Lupus, qui procul id audiverat, post matris discessum, fores pulsat, voce caprissat, iubens recludi. Haedus, dolum praesentiens, inquit, “Non aperio, nam etsi vox caprissat, tamen equidem lupum per rimas video.”