327. Hircus et Vulpes in Puteo Vulpes et hircus, sitientes, in quendam puteum, ut sitim extinguerent, descenderunt. Verum enim post potum, cum egressum circumspiceret hircus, vulpes ei comiter ait, “Bono sis animo! Nam quid saluti nostrae opus sit, probe animadverti. Si enim rectus stabis et pedibus anterioribus cornibusve muro adhaerebis, tuas ergo scapulas cornuaque conscendens exibo. Cumque egressa fuero, te manu comprehendens, hinc desuper traham.” Huic hircus prompte deservivit. Vulpes, suo exsultans egressu, circa os putei hirco alludebat. At dum hircus illam incusat sibi pacta haud servasse, ei facete vulpecula inquit, “Si ea, hirce, sapientia praeditus esses quo pilorum ornatu istaec tua barba referta est, non prius in puteum descendisses quam egressum pensiculate vidisses.”