326. Hircus et Umbra Eius Lupus insequebatur hircum at ille subiit in rupem altam; lupus obsedit eum et, post triduum, cum lupus sustineret famem et hircus sitim, discesserunt utrique, lupus prior ut cibum caperet, hircus vero postea ut aquam potaret. Hircus, cum ad satietatem potasset, aspiciens umbram suam in aqua, dixit, “Quam pulchram barbam et quam magna cornua habeo, sed lupus me fugat. Ammodo ergo ei resistam!” Lupus autem, silenter, retro eum, auscultabat omnia verba haec. Infigens autem fortiter dentes in hirci coxam, dixit, “Quid hoc est quod loqueris, frater hirce?” Hircus autem, ut sensit se captum, ait, “O domine meus lupe, misericordiam peto. Agnosco culpam, quia hircus postquam potat, quod non debet parabolat.” Ast lupus non pepercit, sed vorat illum.