325. Hircus et Statua Ahenea Conspicatus aheneam statuam, hircus, qui sibi magnitudine cornuum admodum placebat, in illam magno impetu se intulit, quasi prima incursione eversurus. Sed tantum abfuit ut illam prosterneret, ut ipse fractis cornibus collabens animo linqueretur.