323. Caprae in Clibanum Ingressae et Lupus Lupus vidit capras stantes super clibanum et dixit, “Deo gratias rependo quia video mihi cibum amabilem!” Et coepit ire ad eas. Caprae autem, ut viderunt venire lupum, absconderunt se in clibanum. Lupus autem, veniens ante furnum, ait, “Avete, sorores. Certe ex vobis comedam usque ad saturitatem.” At illae dixerunt, “Audi, domine: nos ob nullam aliam causam huc venimus, nisi ad sacra celebrandum. Quare oramus ut cantes; postea, finitis sacris, egrediemur ad te et facies quod tibi placuerit.” At ille, fingens se pontificem, coepit ante clibanum ululare magnis vocibus. Homines autem vici illius, audientes lupum ululare, exierunt cum fustibus et canibus et percusserunt eum usque fere ad mortem, et vix semivivus evasit.