322. Capra in Rupe Stans et Lupus Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, “Cur non,” inquit, “relinquis nuda illa et sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos qui tibi laetum pabulum offerunt?” Cui respondit capra, “Mihi non est in animo dulcia tutis praeponere.”