321. Capra et Canis Capra, esuriens, hortum quendam ubi virentia viderat olera, intrare cupiebat, sed canis molossus, quem olitor custodem apposuerat, non permittebat, minitans ei mortem, si pedem introferre tentaret. Cui capra “Quid,” inquit, “me esse prohibes, quae tibi nulli sunt usui?” “Nulla,” respondit canis, “ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a Natura.” Fabula exprimit naturam avarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur, neque alios frui patiuntur.