319. Caprae Silvestres et Caprarius In desertam speluncam caprarius, hieme deductis capris, silvestres inibi capras reperit hircosque, longe plures et grandiores illis quos habebat. Propriis ergo propter silvestres capris dimissis, illas frondibus educavit. Ubi vero serenitas advenit, proprias quidem demortuas fame reperit, silvestres vero in montem effugere. At caprarius, ridens, domum vacuus reversus est. Non decet ullo modo nos propria negligere spe lucri ex alienis rebus futuri.