318. Capra et Caprarius Capram, aberrantem a grege longius, congregare rursus volebat caprarius. Ut vero, vocibus et fistulae sonitu usus, nihil profecit, misso lapide, et, cornu forte percusso, rogabat ne apud dominum se deferret. At illa “Amentissime,” inquit, “caprarie, cornu sonabit, etiamsi ego taceam.” Sic stulti nimis sunt, qui manifesta occultata volunt.