317. Caprae et Taurus Taurus, leonem fugiens, in specu quodam inhibuit fugam. Caprae agrestes autem, quae ibi erant, continuo in eum cornibus fecerunt impetum. Quas taurus ita allocutus fertur, “Non vos metuo, sed illum, qui ante speluncam me praestolatur.”