312. Agnus in Templo et Lupus Lupus agnum insequebatur; is vero in templum confugit. Porro cum lupus evocaret, aiens quod, si sacerdos eum caperet, statim templi illius numini sacrificaret, “Optatius est mihi,” respondit agnus, “Dei victimam esse quam a te dilacerari.”