311. Agnus et Lupus, Bibentes Lupus et agnus, siti compulsi, ad eundem rivum venerant. Superior lupus, longe inferior agnus stabat. Tunc improbus latro, iurgii causam quaerens, “Cur,” inquit, “aquam mihi bibenti turbulentam fecisti?” Agnus, perterritus, “Quomodo,” inquit, “hoc facere possum? Aqua a te ad me decurrit.” Lupus, veritate rei repulsus, “Sex menses abhinc,” inquit, “mihi maledixisti.” “Illo tempore,” respondit agnus, “equidem nondum natus eram.” “Hercle igitur,” inquit lupus, “pater tuus de me male locutus est!” Atque ita correptum agnum dilaniat.